monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p2, p8, X. Obscuritas Uticensis historiae post mortem B. Ebrulfi. Normannorum depraedationes.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEXTUS., , IX. Mors B. Ebrulfi. <<<     >>> XI. Quomodo et quando Franci reliquiis B. Ebrulfi potiti sunt.

X. Obscuritas Uticensis historiae post mortem B. Ebrulfi. Normannorum depraedationes.

1  Verum ex quo praefatus heros transiit e mundo, qui vel quot successores illi fuerint per CCCC annos in Uticensi coenobio, seu quales eventus pertulerint provinciales vel coenobitae, penitus ignoro. 2  Nam subsequenti tempore, sicut iam in plerisque locis pleniter enodavi, piratae de Dacia egressi sunt, et prius Hastingo ductore, ac postmodum Rollone, in Neustriam venerunt, et Christianae fidei divinique cultus ignari, super fidelem populum immaniter debacchati sunt. 3  Noviomum atque Rothomagum, aliasque multas urbes et oppida vicosque concremaverunt, coenobia multa ingenti religione pollentia destruxerunt, pluresque innumeris caedibus regiones admodum devastatae sunt, et fugatis vel interfectis incolis, civitates et villae in solitudinem redactae sunt. 4  In tanta desolatione inermes monachi, quid facerent nescii, saepe contremuerunt; in miseriis afflicti, sedulo ploratu dolori suo satisfecerunt, finemque suum in latebris gementes praestolati sunt. 5  Quidam vero intolerabilem barbarorum immanitatem metuentes, ad extera regna fugerunt, ubi paganorum bellicae vires nondum attigerant. 6  Corpora quoque patrum suorum secum transtulerunt, quorum animae regnant cum rege Sabaoth, cui devote in hoc saeculo servierunt. 7  Scripta etiam de gestis eorumdem Patrum, et de possessionibus ecclesiarum, quae et quantae fuerint, vel a quibus datae, fugitivi secum peregre asportaverant, quorum magnam partem tot perturbationum procellae rapuerunt, quae, proh dolor! in tantis motionibus tam periculosis irreparabiliter perdita sunt. 8  Hoc nimirum Gemmeticenses et Fontinellenses fecerunt, tristique infortunio praeventi, ablata nunquam reportaverunt. 9  Gemmeticenses enim corpora sanctorum Hugonis archiepiscopi, et Aichadri abbatis Haspas transtulerunt, quae in scriniis pretiosis Camaracenses et Atrebatenses incolae reverenter usque hodie servant et excolunt. 10  Fontinellenses nihilominus reliquias sanctorum confessorum Wandregisili abbatis, Ansberti et Wulfranni archiepiscoporum Gandam portaverunt; quae a Flandritis usque in hodiernum diem servatae, magnae ibidem venerationi sunt. 11  Similiter aliis pluribus contigere, quorum nomina singillatim proferre, aut pro inscitia, quoniam omnia mihi non comperta sunt, omitto, aut pro nimia prolixitate fastidientia minusque necessaria protelare verba omitto. 12  De adventu Normannorum et crudeli barbarie illorum Dudo, Veromandensis decanus, studiose scripsit, et Richardo II, Gunnoridis filio, duci Normannorum, destinavit. 13  Guillelmus quoque cognomento Calculus, Gemmeticensis monachus, Dudonis materiam subtiliter replicavit, facete abbreviavit, et successorum actus usque ad subiectionem Anglorum adiecit, post certamen Senlacium narrationem suam consummavit, Guillelmoque regi, sublimissimo suae gentis, obtulit. 14  Ego autem, sicut alii de sublimibus locis ad sublimes personas sublimia ediderunt, et res magnas magnifice gratis extulerunt, eorum exemplo provocatus, ad simile studium assurgo, et plurima iamdudum dictavi de monasterio in Uticensi saltu, tempore Guillelmi ducis, postea regis, honorifice restaurato. 15  Nihil quippe de antiquis temporibus post transitum Patris Ebrulfi scriptum reperire potui, ideoque praecipue conabor litteris mandare quae a senioribus audivi, qualiter corpus sancti confessoris de loco suo translatum est Ebrulfi. 16  Lectiuncula siquidem reperitur apud Resbacum, quam non satis approbo, edita nimirum ab auctore ignaro, cui non plene, ut opinor, patuit rerum et temporum certitudo. 17  Oportet ergo ut, dum alterius relationi non acquiescam, illud quod a senioribus indigenis Utici didicerim, evidenti scripto detexam, qualiter et quando Francigenae pretiosam venerabilis Ebrulfi obtinuerint glebam.